SATORIA

SATORIA
SATORIA
Graece ἡ ραπτικὴ, et Textoria, Graece ἡ ὑφαντικὴ, praecipuae sunt Artium, quae circa vestes conficiendas occupantur. Nam ἡ ἀκεςτικὴ, quae et ἡπητικὴ, non conficit vestes, sed tantum iam veteres et usu tritas reficit: quod eiusdem Artis non esse, in libro ad Thrasybul. non semel scribit Galenus. Hyphantice, quae telas et pannos e lana aut serico aliaque materia conficit, vulgo notissima est et eleganter describitur Senecae Ep. 90. Rhaptice sive Sartoria, pannos prius incidit, deinde acu consuit, quod vestimenta concipere dixêre Latini. Servius ad Aen. l. 12. Sercinatores concipere dicuntur vestimenta, cum e diverso coniungunt et adsuunt. Et hodie quidem, rarissime vestis aliqua consit, sine Sarcinatoris opera; olim vero parandarum vestium alia fuit ratio. Textores enim vestem absolvebant; neque eorum operâ ut plurimum utebantur, quos sermo Gallicus vocat Couturiers; Latini Sartores aut Sarcinatores, quae vocabula refectorem potius vestis, quam novae confectorem, denotant. Et quum ῥάπτειν sit acu suere, Sutores tamen Romanis dicti sunt, non illi qui acu vestes consuunt: sed qui coria, in usum calceorum. Plato quoque in Politico, de artificiis vestimentorum mentorum disserens, commemorat τὴν τρή???ει καὶ ῥαφῇ χρωμένην συν´θε???ιν, confectionem illam quae sit perforatione et sutela, quâ generali descriptione Sartores quoque comprehendi possent; interim illorum non meminit, sed tantum τῆς Σκυτοτομικῆς, Artis coria consuende. Nec Galenus loc. cit. ubi multam facit mentionem earum Artium, quae vestes Veteribus conficiebant, nostrorum Sartorum meminit; solam in eo genere agnoscens Textoriam, quasi illa non tantum pannos confecisset, ut hodie, sed etiam ipsa absolvisset vestimenta. Unde colligere est, eosdem, qui erant Textores et Sartores fuisse aut certe longe aliam fuisse olim indumentorum rationem, quam sit hodie. Euangelista Iohannes, de tunica DOMINI agens, utriusque artificii meminit, sed Sartores illi manum adhibuisse negat, dicens, quod fuerit ἐκ τῶ ἄνωθεν ὑφαντὸς δἰ ὅλου. Vide plura hanc in rem, apud Isaac. Casaubonum. Exercitat. 16. ad Annles Baronii sect. 84. et supra in Sarcinator, it. infra in voce Sutor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Black Orchid (band) — Infobox musical artist Name = Black Orchid Img capt = A performance at Live On Light Square (2008). From left to right: Abby Skye (vocals), Justin Hartwig (guitar) Landscape = yes Background = group or band Origin = Adelaide, Australia Genre =… …   Wikipedia

  • QUALUS secu UM — nomem fuit multi usus. Nam et Quala satoria, et Qualum panis et Qualos vindemiatorios, exceptoriosque legimus, vimineos praeterea et salignos. Sunt qui Olitori, qui Agricolae, qui Lanificis tribuant. Itali illum fabrorum, concham appellant,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”